Encontrados 21 resultados para: constitui

  • Dixitque Deus ad Noe: “Hoc erit signum foederis, quod constitui inter me et omnem carnem super terram”. (Liber Genesis 9, 17)

  • nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed Abraham erit nomen tuum, quia patrem multarum gentium constitui te. (Liber Genesis 17, 5)

  • Respondit Isaac: “Ecce, dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius servituti illius subiugavi; frumento et vino stabilivi eum. Et tibi post haec, fili mi, ultra quid faciam?”. (Liber Genesis 27, 37)

  • Dixitque rursus pharao ad Ioseph: “Ecce, constitui te super universam terram Aegypti”. (Liber Genesis 41, 41)

  • Dixitque Dominus ad Moysen: “Ecce constitui te deum pha raonis, et Aaron frater tuus erit propheta tuus. (Liber Exodus 7, 1)

  • Tulique principes de tribubus vestris viros sapientes et probatos et constitui eos principes super vos: tribunos et centuriones et quinquagenarios ac decanos et praefectos operum pro tribubus vestris. (Liber Deuteronomii 1, 15)

  • Dixit autem Samuel ad universum Israel: “Ecce audivi vocem vestram iuxta omnia, quae locuti estis ad me, et constitui super vos regem; (Liber I Samuelis 12, 1)

  • et ex die, qua constitui iudices super populum meum Israel, et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis. Praedicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus. (Liber II Samuelis 7, 11)

  • Et constitui ibi locum arcae, in qua foedus est Domini, quod percussit cum patribus nostris, quando eduxit eos de terra Aegypti”. (Liber I Regum 8, 21)

  • Dixit autem Deus ad Salomonem: “Quia hoc magis placuit cordi tuo et non postulasti divitias et substantiam et gloriam neque animas eorum, qui te oderant, sed nec dies vitae plurimos, petisti autem sapientiam et scientiam, ut iudicare possis populum meum, super quem constitui te regem, (Liber II Paralipomenon 1, 11)

  • Dixitque mihi rex, et regina sedebat iuxta eum: “Usque ad quod tempus erit iter tuum, et quando reverteris?”. Et placuit regi mittere me; et constitui ei tempus. (Liber Nehemiae 2, 6)

  • Et constitui super horrea Selemiam sacerdotem et Sadoc scribam et Phadaiam de Levitis et iuxta eos Hanan filium Zacchur, filium Matthaniae, quoniam fideles comprobati sunt; et ipsi curam habebant distribuendi partes fratribus suis. (Liber Nehemiae 13, 13)


“Quem te agita e te atormenta é o demônio.Quem te consola é Deus”! São Padre Pio de Pietrelcina