Encontrados 6 resultados para: consecrabis

  • separabis omne, quod aperit vulvam, Domino et quod primitivum est in pecoribus tuis; quidquid habueris masculini sexus, consecrabis Domino. (Liber Exodus 13, 12)

  • Omnia, quae praecepi tibi, facies super Aaron et filiis eius. Septem diebus consecrabis manus eorum (Liber Exodus 29, 35)

  • Et, assumpto unctionis oleo, unges habitaculum et omnia, quae in eo sunt, et consecrabis illud cum vasis suis, et erit sanctum. (Liber Exodus 40, 9)

  • Unges quoque altare holocausti et omnia vasa eius et consecrabis altare, et erit sanctum sanctorum. (Liber Exodus 40, 10)

  • Et unges labrum cum basi sua et consecrabis illud. (Liber Exodus 40, 11)

  • indues Aaron sanctis vestibus, unges et consecrabis eum, ut mihi sacerdotio fungatur; (Liber Exodus 40, 13)


“A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna”. São Padre Pio de Pietrelcina