Encontrados 9 resultados para: congregabit
reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam ac miserebitur tui et rursum congregabit te de cunctis populis, in quos te ante dispersit. (Liber Deuteronomii 30, 3)
Etenim ut imago pertransit homo. Etenim vanitas est et concitatur; thesaurizat et ignorat quis congregabit ea. (Liber Psalmorum 39, 7)
Aedificans Ierusalem Dominus, dispersos Israelis congregabit. (Liber Psalmorum 147, 2)
sicut promisit in lege. Speramus enim in Deo quod cito nostri miserebitur et congregabit de sub caelo in locum sanctum; eripuit enim nos de magnis periculis et locum purgavit. (Liber II Maccabaeorum 2, 18)
et levabit signum in nationes et congregabit profugos Israel et dispersos Iudae colliget a quattuor plagis terrae. (Liber Isaiae 11, 12)
Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate in insulis, quae procul sunt, et dicite: “Qui dispersit Israel, congregabit eum et custodiet eum sicut pastor gregem suum”. (Liber Ieremiae 31, 10)
Ecce enim profecti sunt a vastitate; Aegyptus congregabit eos, Memphis sepeliet eos: desiderabile argentum eorum urtica hereditabit, spina in tabernaculis eorum. (Prophetia Osee 9, 6)
cuius ventilabrum in manu sua, et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum, paleas autem comburet igni inexstinguibili”. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 12)
Et tunc mittet angelos et congregabit electos suos a quattuor ventis, a summo terrae usque ad summum caeli. (Evangelium secundum Marcum 13, 27)