Encontrados 21 resultados para: columnae

  • Similiter in latere aquilonis: per longum erunt tentoria centum cubitorum, columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et unci columnarum anulique earum argentei. (Liber Exodus 27, 11)

  • In latitudine vero atrii, quae respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem. (Liber Exodus 27, 12)

  • et in latere altero erunt tentoria, cubitos obtinentia quindecim, columnae tres et bases totidem. (Liber Exodus 27, 15)

  • Omnes columnae atrii per circuitum cinctae erunt anulis argenteis, et unci earum erunt argentei et bases aeneae. (Liber Exodus 27, 17)

  • columnae aeneae viginti cum basibus suis; unci columnarum et anuli earum argentei. (Liber Exodus 38, 10)

  • Aeque ad septentrionalem plagam tentoria, columnae basesque et unci anulique columnarum eiusdem mensurae et operis ac metalli erant. (Liber Exodus 38, 11)

  • In ea vero plaga, quae ad occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnae decem cum basibus suis; et unci columnarum anulique earum argentei. (Liber Exodus 38, 12)

  • Columnae autem in ingressu fuere quattuor cum basibus aeneis, uncis argenteis; capitaque et anulos earum vestivit argento. (Liber Exodus 38, 19)

  • erant sub custodia eorum tabulae habitaculi et vectes et columnae ac bases earum et cuncta vasa eius et omnia, quae ad cultum huiuscemodi pertinent, (Liber Numeri 3, 36)

  • Qui commovet terram de loco suo, et columnae eius concutiuntur. (Liber Iob 9, 6)

  • Columnae caeli contremiscunt et pavent ab increpatione eius. (Liber Iob 26, 11)

  • Filii nostri sicut novellae crescentes in iuventute sua; filiae nostrae sicut columnae angulares, sculptae ut structura templi. (Liber Psalmorum 144, 12)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina