Encontrados 6 resultados para: cenaculo

  • Aod autem ingressus erat ad eum, cum sederet in aestivo cenaculo, quod ipsi soli erat, dixitque: “Verbum Dei habeo ad te”. Qui statim surrexit de throno. (Liber Iudicum 3, 20)

  • Tulitque Elias puerum et deposuit eum de cenaculo in inferiorem domum et tradidit matri suae et ait illi: “En vivit filius tuus”. (Liber I Regum 17, 23)

  • Daniel autem, cum comperisset decretum signatum esse, ingressus est domum suam et, fenestris apertis in cenaculo suo contra Ierusalem, tribus temporibus in die flectebat genua sua et adorabat confitebaturque coram Deo suo, sicut et ante facere consueverat. (Prophetia Danielis 6, 11)

  • Factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur; quam cum lavissent, posuerunt in cenaculo. (Actus Apostolorum 9, 37)

  • Erant autem lampades copiosae in cenaculo, ubi eramus congregati; (Actus Apostolorum 20, 8)

  • sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diutius Paulo, eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus. (Actus Apostolorum 20, 9)


“Façamos o bem, enquanto temos tempo à nossa disposição. Assim, daremos glória ao nosso Pai celeste, santificaremos nós mesmos e daremos bom exemplo aos outros.” São Padre Pio de Pietrelcina