Encontrados 57 resultados para: castris

  • Praecesserunt itaque munera ante eum, ipse vero mansit nocte illa in castris. (Liber Genesis 32, 22)

  • Cumque persequerentur Aegyptii vestigia praecedentium, reppererunt eos in castris super mare; omnes equi et currus pharaonis, equites et exercitus eius erant in Phihahiroth contra Beelsephon. (Liber Exodus 14, 9)

  • Iamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat; et ecce coeperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem, clangorque bucinae vehementius perstrepebat; et timuit populus, qui erat in castris. (Liber Exodus 19, 16)

  • Audiens autem Iosue tumultum populi vociferantis dixit ad Moysen: “Ululatus pugnae auditur in castris”. (Liber Exodus 32, 17)

  • qui egressus e castris, cum invenerit lepram esse sanatam, (Liber Leviticus 14, 3)

  • Homo quilibet de domo Israel, si occiderit bovem aut ovem sive capram in castris vel extra castra (Liber Leviticus 17, 3)

  • Ecce autem egressus filius mulieris Israelitis, quem pepererat de viro Aegyptio inter filios Israel, iurgatus est in castris cum viro Israelita. (Liber Leviticus 24, 10)

  • Universi, qui in castris Iudae annumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti, et per turmas suas primi egredientur. (Liber Numeri 2, 9)

  • Omnes, qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta, per turmas suas in secundo loco proficiscentur. (Liber Numeri 2, 16)

  • Omnes, qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo milia centum, per turmas suas tertii proficiscentur. (Liber Numeri 2, 24)

  • Omnes, qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti, et novissimi proficiscentur secundum vexilla sua”. (Liber Numeri 2, 31)

  • “Praecipe filiis Israel, ut eiciant de castris omnem leprosum et qui semine fluit pollutusque est super mortuo. (Liber Numeri 5, 2)


“O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia. São Padre Pio de Pietrelcina