Encontrados 56 resultados para: carnis

  • Quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate, et non parcendo corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis. (Epistula ad Colossenses 2, 23)

  • Qui in diebus carnis suae, preces supplicationesque ad eum, qui possit salvum illum a morte facere, cum clamore valido et lacrimis offerens et exauditus pro sua reverentia, (Epistula ad Hebraeos 5, 7)

  • solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis, quae sunt praecepta carnis usque ad tempus correctionis imposita. (Epistula ad Hebraeos 9, 10)

  • Si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis, (Epistula ad Hebraeos 9, 13)

  • Deinde patres quidem carnis nostrae habebamus eruditores et reverebamur; non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus? (Epistula ad Hebraeos 12, 9)

  • Cuius antitypum, baptisma, et vos nunc salvos facit, non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae rogatio in Deum, per resurrectionem Iesu Christi, (Epistula I Petri 3, 21)

  • Superba enim vanitatis loquentes pelliciunt in concupiscentiis carnis luxuriis illos, qui paululum effugiunt eos, qui in errore conversantur, (Epistula II Petri 2, 18)

  • quoniam omne, quod est in mundo, concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et iactantia divitiarum, non est ex Patre, sed ex mundo est. (Epistula I Ioannis 2, 16)


“Que Jesus o aperte sempre mais ao Seu divino coração. Que Ele o alivie no sofrimento e lhe dê o abraço final no Paraíso.” São Padre Pio de Pietrelcina