Encontrados 7 resultados para: captivus
qui captivus ductus est in diebus Salmanasar regis Assyriorum ex Thisbe, quae est a dextera parte Cades Nephthali in superiori Galilaea supra Asor post occidentem solem a sinistra parte Phogor. (Liber Thobis 1, 2)
Et, postquam in captivitatem deveni ad Assyrios, cum captivus morarer, ibam in Nineven; et omnes fratres mei et, qui de genere meo erant, manducabant de panibus gentium, (Liber Thobis 1, 10)
Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles eius interierunt fame, et multitudo eius siti exaruit. (Liber Isaiae 5, 13)
Quia haec dicit Dominus: “Equidem et captivus a forti tolletur, et, quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur; cum his, qui contendebant tecum, ego contendam et filios tuos ego salvabo. (Liber Isaiae 49, 25)
Cito captivus liberabitur et non morietur in fovea, nec deficiet panis eius. (Liber Isaiae 51, 14)
Haec enim dicit Amos: “In gladio morietur Ieroboam, et Israel captivus migrabit de terra sua””. (Prophetia Amos 7, 11)
Propter hoc haec dicit Dominus: “Uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui et filiae tuae in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur; et tu in terra polluta morieris, et Israel captivus migrabit de terra sua””. (Prophetia Amos 7, 17)