Encontrados 180 resultados para: caelum

  • Sacerdotes autem ante altare cum stolis sacerdotalibus iactaverunt se et invocabant in caelum eum, qui de deposito legem posuit, ut his, qui deposuerant, ea salva custodiret. (Liber II Maccabaeorum 3, 15)

  • universae autem protendentes manus in caelum deprecabantur. (Liber II Maccabaeorum 3, 20)

  • Peto, nate, ut aspicias ad caelum et terram et quae in ipsis sunt, universa videns intellegas quia non ex his, quae erant, fecit illa Deus; et hominum genus ita fit. (Liber II Maccabaeorum 7, 28)

  • Si bene valetis et filii vestri, et res vestrae ex sententia sunt vobis, precans refero quidem Deo maximam gratiam, in caelum spem habens; (Liber II Maccabaeorum 9, 20)

  • Et, his dictis, abiit. Sacerdotes autem protendentes manus in caelum invocabant eum, qui semper propugnator fuit gentis nostrae, haec dicentes: (Liber II Maccabaeorum 14, 34)

  • considerans Maccabaeus adventum multitudinis et apparatum varium armorum et ferocitatem bestiarum, extendens manus in caelum prodigia facientem Dominum invocavit, sciens quoniam non est per arma, sed prout ab ipso iudicatum fuerit dignis tribuit victoriam. (Liber II Maccabaeorum 15, 21)

  • Omnes igitur in caelum benedixerunt manifestum Dominum dicentes: “Benedictus, qui locum suum incontaminatum servavit!”. (Liber II Maccabaeorum 15, 34)

  • Si erigas oculos tuos ad opes, iam non sunt; quia facient sibi pennas quasi aquilae et volabunt in caelum. (Liber Proverbiorum 23, 5)

  • Caelum prae altitudine et terra prae profunditate, et cor regum inscrutabile. (Liber Proverbiorum 25, 3)

  • Quis ascendit in caelum atque descendit? Quis continuit spiritum in manibus suis? Quis colligavit aquas quasi in vestimento? Quis statuit omnes terminos terrae? Quod nomen est eius, et quod nomen filii eius, si nosti? (Liber Proverbiorum 30, 4)

  • et stans replevit omnia morte et usque ad caelum attingebat stans in terra. (Liber Sapientiae 18, 16)

  • Ecce caelum et caeli caelorum, abyssus et universa terra et quae in eis sunt, in visitatione illius commovebuntur; (Liber Ecclesiasticus 16, 18)


“Quem te agita e te atormenta é o demônio.Quem te consola é Deus”! São Padre Pio de Pietrelcina