Encontrados 261 resultados para: bonum
Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum; nam velle adiacet mihi, operari autem bonum, non! (Epistula ad Romanos 7, 18)
Non enim, quod volo bonum, facio, sed, quod nolo malum, hoc ago. (Epistula ad Romanos 7, 19)
Invenio igitur hanc legem volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adiacet. (Epistula ad Romanos 7, 21)
Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his, qui secundum propositum vocati sunt. (Epistula ad Romanos 8, 28)
cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum, ut secundum electionem propositum Dei maneret, (Epistula ad Romanos 9, 11)
et nolite conformari huic saeculo, sed transformamini renovatione mentis, ut probetis quid sit voluntas Dei, quid bonum et bene placens et perfectum. (Epistula ad Romanos 12, 2)
Nam principes non sunt timori bono operi sed malo. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa; (Epistula ad Romanos 13, 3)
Dei enim ministra est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time; non enim sine causa gladium portat; Dei enim ministra est, vindex in iram ei, qui malum agit. (Epistula ad Romanos 13, 4)
Non ergo blasphemetur bonum vestrum! (Epistula ad Romanos 14, 16)
Bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque id, in quo frater tuus offendit. (Epistula ad Romanos 14, 21)
Unusquisque nostrum proximo placeat in bonum ad aedificationem; (Epistula ad Romanos 15, 2)
Dico autem innuptis et viduis: Bonum est illis si sic maneant, sicut et ego; (Epistula I ad Corinthios 7, 8)