Encontrados 2806 resultados para: bis
Propter quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii, perfecte sperate in eam, quae offertur vobis, gratiam in revelatione Iesu Christi. (Epistula I Petri 1, 13)
Vobis igitur honor credentibus; non credentibus autem “Lapis, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli” (Epistula I Petri 2, 7)
conversationem vestram inter gentes habentes bonam, ut in eo, quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus considerantes glorificent Deum in die visitationis. (Epistula I Petri 2, 12)
In hoc enim vocati estis, quia et Christus passus est pro vobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius: (Epistula I Petri 2, 21)
Et quis est qui vobis noceat, si boni aemulatores fueritis? (Epistula I Petri 3, 13)
Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad defensionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est spe; (Epistula I Petri 3, 15)
sed cum mansuetudine et timore, conscientiam habentes bonam, ut in quo de vobis detrectatur, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem. (Epistula I Petri 3, 16)
Sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam, vobis, qui ambulastis in luxuriis, concupiscentiis, vinolentiis, comissationibus, potationibus et illicitis idolorum cultibus. (Epistula I Petri 4, 3)
In quo mirantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae effusionem, blasphemantes; (Epistula I Petri 4, 4)
Carissimi, nolite mirari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat, (Epistula I Petri 4, 12)
Quoniam tempus est, ut incipiat iudicium a domo Dei; si autem primum a nobis, qui finis eorum, qui non credunt Dei evangelio? (Epistula I Petri 4, 17)
Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Chri sti passionum, qui et eius, quae in futuro revelanda est, gloriae communicator: (Epistula I Petri 5, 1)