Encontrados 366 resultados para: bene Bersabee foedus octavum pactum festum

  • et praecepta tua non audivimus nec observavimus nec fecimus, sicut praeceperas nobis, ut bene nobis esset. (Prophetia Danielis 3, 30)

  • Et oravi Dominum Deum et confessus sum et dixi: “Obsecro, Domine, Deus magne et terribilis, custodiens pactum et misericordiam diligentibus eum et custodientibus mandata eius; (Prophetia Danielis 9, 4)

  • Confirmabit autem pactum multis hebdomade una; et in dimidio hebdomadi deficiet hostia et sacrificium, et erit super alam abominationis vastator, et usquedum consummatio et decretum effundantur super vastatorem”. (Prophetia Danielis 9, 27)

  • et sequetur amatores suos et non apprehendet eos; et quaeret eos et non inveniet et dicet: “Vadam et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc”. (Prophetia Osee 2, 9)

  • Et percutiam eis foedus in die illa cum bestia agri et cum volucre caeli et cum reptili terrae; et arcum et gladium et bellum conteram de terra et cubare eos faciam confidenter. (Prophetia Osee 2, 20)

  • Ipsi autem in Adam transgressi sunt pactum; ibi praevaricati sunt in me. (Prophetia Osee 6, 7)

  • In gutture tuo sit tuba! Quasi aquila super domum Do mini pro eo quod transgressi sunt foedus meum et legem meam praevaricati sunt. (Prophetia Osee 8, 1)

  • Loqui verba, iurare in vanum, ferire foedus; et germinabit quasi venenum ius super sulcos agri. (Prophetia Osee 10, 4)

  • Ephraim pascit ventum et sequitur aestum; tota die mendacium et violentiam multiplicat et foedus cum Assyriis init et oleum in Aegyptum fert. (Prophetia Osee 12, 2)

  • et nolite quaerere Bethel et in Galgalam nolite intrare et in Bersabee nolite transire, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit iniquitas”. (Prophetia Amos 5, 5)

  • Qui iurant in delicto Samariae et dicunt: “Vivit Deus tuus, Dan!” et “Vivit via, Bersabee!”, et cadent et non resurgent ultra. (Prophetia Amos 8, 14)

  • Et dixit Dominus: “Putasne bene irasceris tu?”. (Prophetia Ionae 4, 4)


“Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai, e ao ficar na terra apodrece com todos os cachos que possui. Alerta, portanto, o demônio não dorme!” São Padre Pio de Pietrelcina