Encontrados 54 resultados para: bello consilia

  • Omni tempore benedic Dominum et postula ab illo, ut dirigantur viae tuae, et omnes semitae tuae et consilia bene disponantur, quoniam omnes gentes non habent consilium bonum, sed ipse Dominus dabit ipsis bonum consilium. Quem enim voluerit, allevat et, quem voluerit, Dominus demergit usque ad inferos deorsum. Et nunc, fili, memor esto praeceptorum meorum, et non deleantur de corde tuo. (Liber Thobis 4, 19)

  • In fame eruet te de morte et in bello de manu gladii. (Liber Iob 5, 20)

  • ut ostenderet tibi secreta sapientiae et arcana consilia eius, et intellegeres quod multo minora quaerat a te, quam meretur iniquitas tua. (Liber Iob 11, 6)

  • Usquequo ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem? Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? (Liber Psalmorum 13, 3)

  • Quoniam intenderunt in te mala, cogitaverunt consilia: nihil potuerunt. (Liber Psalmorum 21, 12)

  • Dominus dissipat consilia gentium, irritas facit cogitationes populorum. (Liber Psalmorum 33, 10)

  • Excogitaverunt iniqua, perfecerunt excogitata consilia. Interiora hominis et cor eius abyssus. (Liber Psalmorum 64, 7)

  • Avertisti aciem gladii eius et non es auxiliatus ei in bello. (Liber Psalmorum 89, 44)

  • Ne concedas, Domine, desideria impii; consilia eius ne perficias. Exaltant 10 caput, qui circumdant me; malitia labiorum ipsorum operiat eos. (Liber Psalmorum 140, 9)

  • Et insurrexerunt in eos in bello sabbatis; et mortui sunt ipsi et uxores eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominum. (Liber I Maccabaeorum 2, 38)

  • Et cogitaverunt in die illa dicentes: “Omnis homo, quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum, pugnemus adversus eum et non moriemur omnes, sicut mortui sunt fratres nostri in occultis”. (Liber I Maccabaeorum 2, 41)

  • quoniam melius est nos mori in bello quam respicere mala gentis nostrae et sanctorum. (Liber I Maccabaeorum 3, 59)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina