Encontrados 5318 resultados para: aut
Quia oculi Domini super iustos, et aures eius in preces eorum; vultus autem Domini super facientes mala”. (Epistula I Petri 3, 12)
Sed et si patimini propter iustitiam, beati! Timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini, (Epistula I Petri 3, 14)
Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad defensionem omni poscenti vos rationem de ea, quae in vobis est spe; (Epistula I Petri 3, 15)
Quia et Christus semel pro peccatis passus est, iustus pro iniustis, ut vos adduceret ad Deum, mortificatus quidem carne, vivificatus autem Spiritu: (Epistula I Petri 3, 18)
Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est, ut iudicentur quidem secundum homines carne, vivant autem secundum Deum Spiritu. (Epistula I Petri 4, 6)
Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes et vigilate in orationibus. (Epistula I Petri 4, 7)
Nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maleficus aut alienorum speculator; (Epistula I Petri 4, 15)
si autem ut christianus, non erubescat, glorificet autem Deum in isto nomine. (Epistula I Petri 4, 16)
Quoniam tempus est, ut incipiat iudicium a domo Dei; si autem primum a nobis, qui finis eorum, qui non credunt Dei evangelio? (Epistula I Petri 4, 17)
Similiter, adulescentes, subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem induite, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. (Epistula I Petri 5, 5)
Deus autem omnis gratiae, qui vocavit vos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabit, fundabit. (Epistula I Petri 5, 10)
et propter hoc ipsum curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, (Epistula II Petri 1, 5)