Encontrados 121 resultados para: audivit

  • Et audivit Simon quod con gregavit Tryphon exercitum copiosum, ut veniret in terram Iudae et attereret eam. (Liber I Maccabaeorum 13, 1)

  • Et accensus est spiritus populi, simul ut audivit sermones istos, (Liber I Maccabaeorum 13, 7)

  • Et audivit Arsaces rex Persidis et Mediae, quia intravit Demetrius confines suos, et misit unum de principibus suis, ut comprehenderet eum vivum. (Liber I Maccabaeorum 14, 2)

  • Audivit enim quod appellati sunt Iudaei a Romanis amici et socii et fratres, et quia susceperunt legatos Simonis gloriose; (Liber I Maccabaeorum 14, 40)

  • Ut audivit autem, vehementer expavit et comprehendit viros, qui venerant perdere eum, et occidit eos; cognovit enim quia quaerebant eum perdere. (Liber I Maccabaeorum 16, 22)

  • Multa talia vidit oculus meus, et fortiora horum audivit auris mea. (Liber Ecclesiasticus 16, 6)

  • Verbum sapiens, quodcumque audierit scius, laudabit et ad illud adiciet; audivit luxuriosus, et displicebit illi et proiciet illud post dorsum suum. (Liber Ecclesiasticus 21, 18)

  • Invocavit Altissimum potentem in oppugnando inimicos undique; et audivit illum magnus Dominus in saxis grandinis virtutis valde fortis. (Liber Ecclesiasticus 46, 6)

  • et invocaverunt Dominum misericordem et expandentes manus suas extulerunt ad eum, et Sanctus audivit cito vocem ipsorum. (Liber Ecclesiasticus 48, 22)

  • Forsitan audiet Dominus Deus tuus verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum, dominus suus, ad blasphemandum Deum viventem, et puniet sermones, quos audivit Dominus Deus tuus; leva ergo orationem pro reliquiis, quae repertae sunt”. (Liber Isaiae 37, 4)

  • Et audivit de Tharaca rege Aethiopiae dicentes: “Egressus est, ut pugnet contra te”. Quod cum audisset, misit nuntios ad Ezechiam dicens: (Liber Isaiae 37, 9)

  • Quis audivit umquam tale? Et quis vidit huic simile? Numquid oritur terra in die una, aut parietur gens in momento? Quia parturivit, iam peperit Sion filios suos. (Liber Isaiae 66, 8)


“Se tanta atenção é dada aos bens desta Terra, quanto mais se deve dar aos do Céu? Faça, portanto, uma boa leitura espiritual, a santa meditação, o exame de consciência, e fará progresso na perfeição cristã e no amor de Jesus.” São Padre Pio de Pietrelcina