Encontrados 7 resultados para: armigerum

  • Qui vocavit cito armigerum suum et ait ad eum: “Evagina gladium tuum et percute me, ne forte dicatur quod a femina interfectus sim”. Qui transfodit eum. (Liber Iudicum 9, 54)

  • Et accidit quadam die, ut diceret Ionathan filius Saul ad adulescentem armigerum suum: “Veni, et transeamus ad stationem Philisthim, quae est ibi ex adverso”. Patri autem suo hoc ipsum non indicavit. (Liber I Samuelis 14, 1)

  • Dixit autem Ionathan ad adulescentem armigerum suum: “Veni, transeamus ad stationem incircumcisorum horum, si forte faciat Dominus pro nobis; quia non est Domino difficile salvare vel in multitudine vel in paucis”. (Liber I Samuelis 14, 6)

  • Et locuti sunt viri de statione ad Ionathan et ad armigerum eius dixeruntque: “Ascendite ad nos, et ostendimus vobis rem”. Et ait Ionathan ad armigerum suum: “Ascendamus; sequere me, tradidit enim eos Dominus in manu Israel”. (Liber I Samuelis 14, 12)

  • Et ait Saul populo, qui erat cum eo: “Requirite et videte quis abierit ex nobis”. Cumque requisissent, repertum est non adesse Ionathan et armigerum eius. (Liber I Samuelis 14, 17)

  • Dixitque Saul ad armigerum suum: “Evagina gladium tuum et percute me, ne forte veniant incircumcisi isti et confodiant me et illudant mihi”. Et noluit armiger eius; erat enim nimio timore perterritus. Arripuit itaque Saul gladium et irruit super eum. (Liber I Samuelis 31, 4)

  • et dixit Saul ad armigerum suum: “Evagina gladium tuum et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti et illudant mihi”. Noluit autem armiger eius hoc facere timore perterritus. Arripuit igitur Saul ensem et irruit in eum; (Liber I Paralipomenon 10, 4)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina