Encontrados 79 resultados para: argenti

  • Amovit autem eum rex Aegypti, cum venisset Ierusalem, et condemnavit terram centum talentis argenti et talento auri. (Liber II Paralipomenon 36, 3)

  • Se cundum vires suas dederunt in aerarium operis auri solidos sexaginta milia et mille, argenti minas quinque milia et vestes sacerdotales centum. (Liber Esdrae 2, 69)

  • usque ad argenti talenta centum et usque ad frumenti coros centum et usque ad vini batos centum et usque ad batos olei centum; sal vero absque mensura. (Liber Esdrae 7, 22)

  • Et appendi in manibus eorum argenti talenta sescenta quinquaginta et vasa argentea centum, quae habebant talenta duo, auri centum talenta, (Liber Esdrae 8, 26)

  • Susceperunt autem sacerdotes et Levitae pondus argenti et auri et vasorum, ut deferrent Ierusalem in domum Dei nostri. (Liber Esdrae 8, 30)

  • Duces autem priores, qui fuerant ante me, gravaverunt populum et acceperunt ab eis cotidie pro pane siclos argenti quadraginta; sed et ministri eorum depresserunt populum. Ego autem non feci ita propter timorem Dei, (Liber Nehemiae 5, 15)

  • et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis auri drachmas viginti milia et argenti minas duo milia ducentas. (Liber Nehemiae 7, 71)

  • Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti milia et argenti minas duo milia et tunicas sacerdotales sexaginta septem. Habitaverunt autem ibi sacerdotes et Levitae; ianitores autem et cantores et quidam de populo et oblati et omnis Israel habitaverunt in civitatibus suis. Et venerat mensis septimus; filii autem Israel erant in civitatibus suis. (Liber Nehemiae 7, 72)

  • et ibam in Mediam, usque dum moreretur, et commendavi Gabael fratri Gabriae in Rages, in regione Mediae, saccellos decem talenta argenti. (Liber Thobis 1, 14)

  • Et nunc, fili, indico tibi commendasse me decem talenta argenti Gabael filio Gabriae in Rages Mediae. (Liber Thobis 4, 20)

  • Si tibi placet, scriptis decerne, ut pereat, et decem milia talentorum argenti appendam arcariis gazae tuae”. (Liber Esther 3, 9)

  • Increpa feram arundinis, congregationem taurorum in vitulis populorum: prosternant se cum laminis argenti. Dissipa gentes, quae bella volunt. (Liber Psalmorum 68, 31)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina