Encontrados 24 resultados para: argenteis

  • sed et ad candelabra aurea et ad lucernas eorum aurum pro mensura uniuscuiusque candelabri et lucernarum, similiter et in candelabris argenteis et in lucernis eorum pro diversitate mensurae, pondus argenti indicavit. (Liber I Paralipomenon 28, 15)

  • et ubicumque opus est aurum pro aureis, et ubicumque opus est argentum pro argenteis et pro quolibet opere per manus artificum; et si quis sponte offert, impleat manum suam hodie et offerat, quod voluerit, Domino”. (Liber I Paralipomenon 29, 5)

  • et faciebant ascendere et exire de Aegypto quadrigam sescentis argenteis et equum centum quinquaginta; similiter universis regibus Hetthaeorum et Syriae per manus suas educebant. (Liber II Paralipomenon 1, 17)

  • Universique, qui erant in circuitu, confortaverunt manus eorum cum vasis argenteis et aureis, substantia, pecore et pensitationibus, praeter oblationes spontaneas. (Liber Esdrae 1, 6)

  • Et pendebant ex omni parte tentoria lintea et carbasina ac hyacinthina sustentata funibus byssinis atque purpureis, qui argenteis circulis inserti erant et columnis marmoreis fulciebantur; lectuli quoque aurei et argentei dispositi erant super pavimentum smaragdino et pario stratum lapide aliisque varii coloris. (Liber Esther 1, 6)

  • Mala aurea in ornatibus argenteis, verbum prolatum in tempore suo. (Liber Proverbiorum 25, 11)

  • Et erit in die illa: omnis locus, ubi fuerint mille vites mille argenteis, spinae et vepres erunt. (Liber Isaiae 7, 23)

  • Sculptile conflat faber, et aurifex auro figurat illud, et laminis argenteis argentarius. (Liber Isaiae 40, 19)

  • Unde enim vocabuntur dii? Quia mulieres apponunt diis argenteis et aureis et ligneis, (Liber Baruch 6, 29)

  • Et emi eam mihi quindecim argenteis et choro hordei et dimidio choro hordei. (Prophetia Osee 3, 2)

  • Et proiectis argenteis in templo, recessit et abiens laqueo se suspendit. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 5)

  • Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: “Non licet mittere eos in corbanam, quia pretium sanguinis est”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 6)


“Procuremos servir ao Senhor com todo o coração e com toda a vontade. Ele nos dará sempre mais do que merecemos.” São Padre Pio de Pietrelcina