Encontrados 239 resultados para: arca Dei in monte Moræ

  • et praecepit ei dicens: “Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio, quo tegitur arca, ut non moriatur, quia in nube apparebo super propitiatorium; (Liber Leviticus 16, 2)

  • Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai di cens: (Liber Leviticus 25, 1)

  • Haec sunt iudicia atque praecepta et leges, quas dedit Dominus inter se et inter filios Israel in monte Sinai per manum Moysi. (Liber Leviticus 26, 46)

  • Haec sunt praecepta, quae mandavit Dominus Moysi ad filios Israel in monte Sinai. (Liber Leviticus 27, 34)

  • Hae sunt generationes Aaron et Moysi in die, qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai. (Liber Numeri 3, 1)

  • Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum; arcaque foederis Domini praecedebat eos per dies tres providens castrorum locum. (Liber Numeri 10, 33)

  • Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses: “Surge, Domine, et dissipentur inimici tui; et fugiant, qui oderunt te, a facie tua”. (Liber Numeri 10, 35)

  • At illi contenebrati ascenderunt in verticem montis; arca autem foederis Domini et Moyses non recesserunt de castris. (Liber Numeri 14, 44)

  • Descenditque Amalecites et Chananaeus, qui habitabat in monte, et percutiens eos atque concidens persecutus est eos usque Horma. (Liber Numeri 14, 45)

  • ubi locutus est Dominus ad Moysen et Aaron in monte Hor, qui est in finibus terrae Edom: (Liber Numeri 20, 23)

  • Profecti sunt autem et de monte Hor per viam, quae ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et taedere coepit populum itineris. (Liber Numeri 21, 4)

  • Holocaustum iuge est, quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum, sacrificium ignis Domino; (Liber Numeri 28, 6)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina