Encontrados 26 resultados para: aras
Itaque ingressus est omnis populus domum Baal et destruxerunt eam et altaria ac simulacra illius confregerunt; Matthan quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras. (Liber II Paralipomenon 23, 17)
Et conversus instauravit excelsa, quae demolitus fuerat Ezechias pater eius, construxitque aras Baalim et fecit palos et adoravit omnem militiam caeli et coluit eam. (Liber II Paralipomenon 33, 3)
Et abstulit deos alienos et idolum de domo Domini, aras quoque, quas fecerat in monte domus Domini et in Ierusalem, et proiecit omnia extra urbem. (Liber II Paralipomenon 33, 15)
Destruxeruntque coram eo aras Baalim; et thymiamateria, quae eis superposita fuerant, demolitus est; palos etiam et sculptilia et conflatilia succidit atque comminuit et super tumulos eorum, qui eis immolare consueverant, fragmenta dispersit. (Liber II Paralipomenon 34, 4)
instruere aras et templa et idola et immolare porcina et pecora communia (Liber I Maccabaeorum 1, 47)
Die quinta decima mensis Casleu, quinto et quadragesimo et centesimo anno, aedificavit abominationem desolationis super altare; et per civitates Iudae in circuitu aedificaverunt aras (Liber I Maccabaeorum 1, 54)
Et circuivit Matthathias et amici eius, et destruxerunt aras; (Liber I Maccabaeorum 2, 45)
Et declinavit Iudas in Azotum terram alienigenarum et diruit aras eorum et sculptilia deorum ipsorum succendit igne et expoliavit exuvias civitatum. Et reversus est in terram Iudae. (Liber I Maccabaeorum 5, 68)
aras autem, quas alienigenae per plateam exstruxerant, itemque delubra demoliti sunt (Liber II Maccabaeorum 10, 2)
Secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui, Iuda, et secundum numerum viarum Ierusalem posuistis aras confusioni, aras ad sacrificandum Baal. (Liber Ieremiae 11, 13)
et demoliar aras vestras, et confringentur delubra vestra, et deiciam interfectos vestros ante idola vestra. (Prophetia Ezechielis 6, 4)
Et dabo cadavera filiorum Israel ante faciem simulacrorum vestrorum et dispergam ossa vestra circum aras vestras; (Prophetia Ezechielis 6, 5)