Encontrados 14 resultados para: aperire

  • Tunc percussit Manahem Thapsam et omnes, qui erant in ea, et terminos eius de Thersa; noluerant enim aperire ei. Et interfecit omnes praegnantes eius et scidit eas. (Liber II Regum 15, 16)

  • Et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium? (Liber Iob 14, 3)

  • dicens: “Transeamus per terram vestram, ut eamus in terram nostram, et nemo vobis nocebit; tantum pedibus transibimus”. Et nolebant eis aperire. (Liber I Maccabaeorum 5, 48)

  • ut recorderis et confundaris, et non sit tibi ultra aperire os prae confusione tua, cum placatus fuero tibi in omnibus, quae fecisti”, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 16, 63)

  • Loquens ergo rex ait Danieli: “Vere Deus vester Deus deorum est et Dominus regum et revelans mysteria, quoniam potuisti aperire sacramentum hoc”. (Prophetia Danielis 2, 47)

  • Et nunc non possumus aperire os; confusio et opprobrium facta sunt servis tuis et his, qui colunt te. (Prophetia Danielis 3, 33)

  • Alii dicebant: “Haec verba non sunt daemonium habentis! Numquid daemonium potest caecorum oculos aperire?”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 21)

  • Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Iudaeos: “Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum, o Iudaei, merito vos sustinerem; (Actus Apostolorum 18, 14)

  • aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctificatos per fidem, quae est in me”. (Actus Apostolorum 26, 18)

  • Et vidi angelum fortem praedicantem voce magna: “Quis est dignus aperire librum et solvere signacula eius?”. (Apocalypsis Ioannis 5, 2)

  • Et nemo poterat in caelo neque in terra neque subtus terram aperire librum neque respicere illum. (Apocalypsis Ioannis 5, 3)

  • Et ego flebam multum, quoniam nemo dignus inventus est aperire librum nec respicere eum. (Apocalypsis Ioannis 5, 4)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina