Encontrados 11 resultados para: animum

  • Quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae. (Liber Genesis 26, 35)

  • Videns illa quod confessus ei esset omnem animum suum, misit ad principes Philisthinorum atque mandavit: “Ascendite adhuc semel, quia nunc mihi aperuit totum cor suum”. Qui ascenderunt, assumpta pecunia, quam promiserant. (Liber Iudicum 16, 18)

  • Et factum est, cum vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis eius, et extendit contra eam virgam auream, quam tenebat manu; quae accedens tetigit summitatem virgae eius. (2a) Cumque regio fulgeret habitu et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas (2b) et super unam quidem innitebatur, quasi in deliciis; (2c) altera autem sequebatur dominam defluentia in humum indumenta sustentans. (2d) Ipsa autem roseo vultu colore perfusa et gratis ac nitentibus oculis tristem celabat animum et mortis timore contractum. (2e) Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit in aula interiore contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui indutus vestibus regiis auroque fulgens et pretiosis lapidibus; eratque terribilis aspectu, et virga aurea in manu eius. (2f) Cumque elevasset faciem, vidit eam sicut taurus in impetu irae suae et cogitans eam perdere clamavit ambiguus: “Quis ausus est introire in aulam non vocatus?”. Et regina corruit et, in pallorem colore mutato, lassa se reclinavit super caput ancillulae, quae antecedebat. (2g) Convertitque Iudaeorum Deus et universae creaturae Dominus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit de solio; et sustentans eam ulnis suis, donec rediret ad se, verbis pacificis ei blandiebatur: (2h) “Quid habes, Esther regina, soror mea et consors regni? Ego sum frater tuus, noli metuere. (2i) Non morieris; non enim pro te, sed pro omnibus haec lex constituta est. (2k) Accede!”. (2l) Et elevans auream virgam posuit super collum eius et osculatus est eam et ait: “Loquere mihi”. (2m) Quae respondit: “Vidi te, domine, quasi angelum Dei, et conturbatum est cor meum prae timore gloriae tuae; (2n) valde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum”. (2o) Cumque loqueretur, rursus corruit et paene exanimata est. (2p) Rex autem turbabatur, et omnes ministri eius. (Liber Esther 5, 2)

  • ita ut rex et, qui cum ipso erant, mirarentur adulescentis animum, quomodo pro nihilo duceret cruciatus. (Liber II Maccabaeorum 7, 12)

  • Cum autem lux oriens coepisset diffundi, utrique commiserunt, isti quidem prosperitatis et victoriae tamquam sponsorem habentes cum virtute refugium in Dominum, illi autem ut ducem certaminum sibi ipsis statuentes animum. (Liber II Maccabaeorum 10, 28)

  • Hominis est animum praeparare, et Domini est responsio linguae. (Liber Proverbiorum 16, 1)

  • Audi, fili mi, et esto sapiens et dirige in via animum tuum. (Liber Proverbiorum 23, 19)

  • Fili, si attenderis, disces; et, si accommodaveris animum tuum, prudens eris. (Liber Ecclesiasticus 6, 33)

  • et, si humiliatus vadat curvus, adice animum tuum et custodi te ab illo et fias ei sicut qui extergit speculum, et cognosces quoniam in finem aeruginavit. (Liber Ecclesiasticus 12, 11)

  • Qui denudat arcana, amici fidem perdit et non inveniet amicum ad animum suum: (Liber Ecclesiasticus 27, 17)

  • scio enim promptum animum vestrum, pro quo de vobis glorior apud Macedonas, quoniam Achaia parata est ab anno praeterito, et vestra aemulatio provocavit plurimos. (Epistula II ad Corinthios 9, 2)


“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina