Encontrados 76 resultados para: angustia desperatio spem miseriam

  • Nam lignum habet spem; si praecisum fuerit, rursum virescet, et rami eius non deficient. (Liber Iob 14, 7)

  • lapides excavant aquae, et alluvione terra inundatur: et spem hominis perdes. (Liber Iob 14, 19)

  • Terrebit eum tribulatio et angustia, vallabit eum sicut regem, qui praeparatur ad proelium. (Liber Iob 15, 24)

  • Destruxit me undique, et pereo, et evellit quasi arborem spem meam. (Liber Iob 19, 10)

  • Numquid Deus audiet clamorem eius, cum venerit super eum angustia? (Liber Iob 27, 9)

  • Eripiet de angustia sua pauperem et revelabit in tribulatione aurem eius. (Liber Iob 36, 15)

  • Nonne proferetur clamor tuus nisi in angustia? Et omnes conatus roboris? (Liber Iob 36, 19)

  • Cave, ne declines ad iniquitatem; propter hoc enim expertus es miseriam. (Liber Iob 36, 21)

  • “Propter miseriam inopum et gemitum pauperum, nunc exsurgam, dicit Dominus; ponam in salutari illum, quem despiciunt”. (Liber Psalmorum 12, 6)

  • Beatus vir, qui posuit Dominum spem suam et non respexit superbos et declinantes in mendacium. (Liber Psalmorum 40, 5)

  • Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam, ut annuntiem omnes operationes tuas in portis filiae Sion. (Liber Psalmorum 73, 28)

  • ut ponant in Deo spem suam et non obliviscantur operum Dei et mandata eius custodiant. (Liber Psalmorum 78, 7)


“Um dia você verá surgir o infalível triunfo da justiça Divina sobre a injustiça humana”. São Padre Pio de Pietrelcina