Encontrados 67 resultados para: altaris

  • Et convertit me ad portam domus, et ecce aquae egre diebantur subter limen domus ad orientem; facies enim domus respiciebat ad orientem, aquae autem descendebant a latere templi dextro a meridie altaris. (Prophetia Ezechielis 47, 1)

  • Accingite vos et plangite, sacerdotes; ululate, ministri altaris. Ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri oblatio et libatio. (Prophetia Ioel 1, 13)

  • In die cum visitavero praevaricationes Israel, super eum visitabo et super altaria Bethel, et amputabuntur cornua altaris et cadent in terram; (Prophetia Amos 3, 14)

  • Dominus exercituum proteget eos; et devorabunt et conculcabunt lapides fundae et bibent, agitabuntur quasi vino et replebuntur ut phialae et quasi cornua altaris. (Prophetia Zachariae 9, 15)

  • Apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi; (Evangelium secundum Lucam 1, 11)

  • Et accepit angelus turibulum et implevit illud de igne altaris et misit in terram; et facta sunt tonitrua et voces et fulgura et terraemotus. (Apocalypsis Ioannis 8, 5)

  • Et sextus angelus tuba cecinit. Et audivi vocem unam ex cornibus altaris aurei, quod est ante Deum, (Apocalypsis Ioannis 9, 13)


“O medo excessivo nos faz agir sem amor, mas a confiança excessiva não nos deixa considerar o perigo que vamos enfrentar”. São Padre Pio de Pietrelcina