Encontrados 37 resultados para: alios
Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 36)
Iterum misit alios servos dicens: “Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa, et omnia parata; venite ad nuptias”. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 4)
“Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Rex Israel est; descendat nunc de cruce, et credemus in eum. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 42)
Et alium misit, et illum occiderunt, et plures alios, quosdam caedentes, alios vero occidentes. (Evangelium secundum Marcum 12, 5)
Similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant: “Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. (Evangelium secundum Marcum 15, 31)
Post haec autem designavit Dominus alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. (Evangelium secundum Lucam 10, 1)
Et tunc vadit et assumit septem alios spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi; et sunt novissima hominis illius peiora prioribus”. (Evangelium secundum Lucam 11, 26)
Et stabat populus exspectans. Et deridebant illum et principes dicentes: “Alios salvos fecit; se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus!”. (Evangelium secundum Lucam 23, 35)
ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Iesum. (Evangelium secundum Ioannem 19, 18)
Ut autem iudicatum est na vigare nos in Italiam, tradiderunt et Paulum et quosdam alios vinctos centurioni nomine Iulio, cohortis Augustae. (Actus Apostolorum 27, 1)
sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam, quam decem milia verborum in lingua. (Epistula I ad Corinthios 14, 19)
Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores (Epistula ad Ephesios 4, 11)