Encontrados 18 resultados para: agris

  • Cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset, apparuit mulier, cuius vivificaverat filium, clamans ad regem pro domo sua et pro agris suis. Dixitque Giezi: “Domine mi rex, haec est mulier, et hic filius eius, quem suscitavit Eliseus”. (Liber II Regum 8, 5)

  • Porro pro filiis Aaron, sacerdotibus in agris et suburbanis urbium singularum dispositi erant nominatim viri, qui partes distribuerent universo sexui masculino de sacerdotibus et omni, qui recensitus erat inter Levitas. (Liber II Paralipomenon 31, 19)

  • Et alii dicebant: “Mutuo sumpsimus pecunias in tributa regis pro agris nostris et vineis nostris. (Liber Nehemiae 5, 4)

  • Praeposuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia ad thesaurum, ad libamina et ad primitias et ad decimas, ut colligerent in ea de agris civitatum partes legitimas pro sacerdotibus et Levitis; quia laetificatus est Iuda in sacerdotibus et Levitis, qui adstiterunt (Liber Nehemiae 12, 44)

  • Et fugerunt usque ad turres, quae erant in agris Azoti, et succendit eas igni; et ceciderunt ex illis duo milia virorum. Et reversus est in Iudaeam in pace. (Liber I Maccabaeorum 16, 10)

  • Et multi vestimenta sua straverunt in via, alii autem frondes, quas exciderant in agris. (Evangelium secundum Marcum 11, 8)


“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina