Encontrados 12 resultados para: ablata

  • Si quis commendaverit amico pecuniam aut vasa in custodiam, et ab eo, qui susceperat, furto ablata fuerint, si invenitur fur, duplum reddet. (Liber Exodus 22, 6)

  • Cumque ablata fuisset nubes, quae tabernaculum protegebat, tunc proficiscebantur filii Israel; et in loco, ubi stetisset nubes, ibi castrametabantur. (Liber Numeri 9, 17)

  • Ductique paenitentia filii Israel super fratre suo Beniamin coeperunt dicere: “Ablata est hodie una tribus de Israel. (Liber Iudicum 21, 6)

  • Verumtamen excelsa non ablata sunt; et adhuc populus non direxerat cor suum ad Deum patrum suorum. (Liber II Paralipomenon 20, 33)

  • Et Ierusalem non habitabatur sicut desertum; non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius, et sanctum conculcabatur, et filii alienigenarum erant in arce; ibi erat habitatio gentibus. Et ablata est voluptas a Iacob, et defecit tibia et cithara. (Liber I Maccabaeorum 3, 45)

  • accensusque animis, confestim ablata Andronici purpura ac tunicis eius discissis, circumduxit per totam civitatem usque ad eundem locum, in quo in Oniam impietatem commiserat, atque illic sacrilegum interfectorem e mundo sustulit, Domino illi condignam retribuente poenam. (Liber II Maccabaeorum 4, 38)

  • Et ablata est laetitia et exsultatio de hortis, et in vineis non exsultant neque iubilant. Vinum in torculari non calcabit, qui calcare consueverat; clamor cessavit. (Liber Isaiae 16, 10)

  • et dices ad eos: Haec est gens, quae non audivit vocem Domini Dei sui nec recepit disciplinam. Periit fides et ablata est de ore eorum. (Liber Ieremiae 7, 28)

  • Ablata est laetitia et exsultatio de horto et de terra Moab, et vinum de torcularibus sustuli; nequaquam calcator uvae solitum celeuma cantabit. (Liber Ieremiae 48, 33)

  • cum acciperet vasa domus Domini, quae ablata fuerant de templo, ut referret ea in terram Iudae, decima die mensis Sivan: vasa argentea, quae fecit Sedecias filius Iosiae rex Iudae, (Liber Baruch 1, 8)

  • Quando autem elevatum est cor eius, et spiritus illius obfirmatus est ad superbiam, depositus est de solio regni sui, et gloria eius ablata est ab eo; (Prophetia Danielis 5, 20)

  • aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora vitae constituta essent eis usque ad tempus et tempus. (Prophetia Danielis 7, 12)


“Pense em Jesus flagelado por amor a você, e ofereça com generosidade um sacrifício a Ele”. São Padre Pio de Pietrelcina