Mosaico decorativo

Encontrados 794 resultados para: Wallensis Ierusalem

  • Primus ad Sion: Ecce adsunt; et Ierusalem laeta nuntiantem do. (Liber Isaiae 41, 27)

  • qui suscito verbum servi mei et consilium nuntiorum meorum compleo. Qui dico Ierusalem: “Habitaberis” et civitatibus Iudae: “Aedificabimini” et deserta eius suscitabo; (Liber Isaiae 44, 26)

  • qui dico de Cyro: “Pastor meus est et omnem voluntatem meam complebit”; qui dico Ierusalem: “Aedificaberis”, et templo: “Fundaberis””. (Liber Isaiae 44, 28)

  • Elevare, elevare, consurge, Ierusalem, quae bibisti de manu Domini calicem irae eius; poculum soporis bibisti, epotasti. (Liber Isaiae 51, 17)

  • Consurge, consurge, induere fortitudine tua, Sion; induere vestimentis gloriae tuae, Ierusalem, civitas sanctitatis, quia non adiciet ultra, ut pertranseat per te incircumcisus et immundus. (Liber Isaiae 52, 1)

  • Excutere de pulvere, consurge, captiva Ierusalem; solve vincula colli tui, captiva filia Sion. (Liber Isaiae 52, 2)

  • Gaudete et exsultate simul, deserta Ierusalem, quia consolatus est Dominus populum suum, redemit Ierusalem. (Liber Isaiae 52, 9)

  • Propter Sion non tacebo et propter Ierusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor iustitia eius, et salus eius ut lampas accendatur. (Liber Isaiae 62, 1)

  • Super muros tuos, Ierusalem, constitui custodes; tota die et tota nocte, in perpetuo non tacebunt. Qui commonetis Dominum, ne taceatis (Liber Isaiae 62, 6)

  • et ne detis silentium ei, donec stabiliat et donec ponat Ierusalem laudem in terra. (Liber Isaiae 62, 7)

  • Urbes sanctitatis tuae factae sunt in desertum, Sion deserta facta est, Ierusalem desolata est. (Liber Isaiae 64, 9)

  • Sed gaudebunt et exsultabunt usque in sempiternum in his, quae ego creo, quia ecce ego creo Ierusalem exsultationem et populum eius gaudium. (Liber Isaiae 65, 18)


"O trabalho é tão sagrado como a oração". São Padre Pio de Pietrelcina