Encontrados 110 resultados para: Vox
et vox facta est de caelis: “Tu es Filius meus dilectus; in te complacui”. (Evangelium secundum Marcum 1, 11)
Et facta est nubes obumbrans eos, et venit vox de nube: “Hic est Filius meus dilectus; audite illum”. (Evangelium secundum Marcum 9, 7)
Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo. (Evangelium secundum Lucam 1, 44)
sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae: “Vox clamantis in deserto: “Parate viam Domini, rectas facite semitas eius. (Evangelium secundum Lucam 3, 4)
et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba super ipsum; et vox de caelo facta est: “Tu es Filius meus dilectus; in te complacui mihi”. (Evangelium secundum Lucam 3, 22)
Et vox facta est de nube dicens: “Hic est Filius meus electus; ipsum audite”. (Evangelium secundum Lucam 9, 35)
Et dum fieret vox, inventus est Iesus solus. Et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his, quae viderant. (Evangelium secundum Lucam 9, 36)
Ait: “Ego vox clamantis in deserto: “Dirigite viam Domini”, sicut dixit Isaias propheta”. (Evangelium secundum Ioannem 1, 23)
Pater, glorifica tuum nomen!”. Venit ergo vox de caelo: “Et glorificavi et iterum glorificabo”. (Evangelium secundum Ioannem 12, 28)
Respondit Iesus et dixit: “Non propter me vox haec facta est sed propter vos. (Evangelium secundum Ioannem 12, 30)
Moyses autem videns admirabatur visum; accedente autem illo, ut consideraret, facta est vox Domini: (Actus Apostolorum 7, 31)
Et facta est vox ad eum: “Surge, Petre, occide et manduca!”. (Actus Apostolorum 10, 13)