Encontrados 527 resultados para: Viri
filii ergo Semeiae: Othni et Raphael et Obed, Elzabad, fratres eius viri fortissimi, Eliu quoque et Samachias; (Liber I Paralipomenon 26, 7)
Porro de Hebronitis Hasabias et fratres eius viri strenui mille septingenti erant magistratus Israel trans Iordanem contra occidentem in cunctis operibus Domini et in ministerium regis; (Liber I Paralipomenon 26, 30)
Hebronitarum autem princeps fuit Ieria secundum cognationes et familias eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt et inventi viri fortes in Iazer Galaad (Liber I Paralipomenon 26, 31)
fratresque eius viri strenui duo milia septingenti principes familiarum; praeposuit autem eos David rex Rubenitis et Gadditis et dimidio tribus Manasse in omne ministerium Dei et regis. (Liber I Paralipomenon 26, 32)
Venerunt igitur ad regem omnes viri Israel in die sollemni mensis septimi. (Liber II Paralipomenon 5, 3)
Porro de filiis Israel non posuit, ut servirent operibus regis; ipsi enim erant viri bellatores et principes pugnatorum eius et principes quadrigarum et equitum eius. (Liber II Paralipomenon 8, 9)
Beati viri tui et beati servi tui, qui assistunt coram te omni tempore et audiunt sapientiam tuam! (Liber II Paralipomenon 9, 7)
congregatique sunt ad eum viri vanissimi, filii Belial, et praevaluerunt contra Roboam filium Salomonis. Porro Roboam erat iuvenis et corde pavido nec potuit resistere eis. (Liber II Paralipomenon 13, 7)
omnesque viri Iudae vociferati sunt; et ecce, illis clamantibus, perterruit Deus Ieroboam et omnem Israel coram Abia et Iuda. (Liber II Paralipomenon 13, 15)
Habuit autem Asa exercitum portantium scuta et hastas de Iuda trecenta milia, de Beniamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta milia; omnes isti viri fortissimi. (Liber II Paralipomenon 14, 7)
Et multae copiae praesto erant ei in urbibus Iudae; viri quoque bellatores et robusti erant in Ierusalem, (Liber II Paralipomenon 17, 13)
Statimque ingressus post eum Azarias sacerdos et cum eo sacerdotes Domini octoginta viri fortissimi; (Liber II Paralipomenon 26, 17)