Encontrados 2240 resultados para: Vir
Dixitque ei vir: “Recesserunt de loco isto; audivi autem eos dicentes: "Eamus in Dothain"”. Perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothain. (Liber Genesis 37, 17)
Eo tempore descendens Iudas a fratribus suis divertit ad virum Odollamitem nomine Hiram. (Liber Genesis 38, 1)
Quae cum educeretur ad poenam, misit ad socerum suum dicens: “De viro, cuius haec sunt, concepi; cognosce cuius sit sigillum et funiculus et baculus”. (Liber Genesis 38, 25)
Igitur Ioseph ductus est in Aegyptum; emitque eum Pu tiphar eunuchus pharaonis, princeps satellitum, vir Aegyptius, de manu Ismaelitarum, a quibus perductus erat. (Liber Genesis 39, 1)
Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui. (Liber Genesis 39, 2)
vocavit homines domus suae et ait ad eos: “En introduxit virum Hebraeum, ut illuderet nobis; ingressus est ad me, ut coiret mecum. Cumque ego succlamassem, (Liber Genesis 39, 14)
et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus, quae in pastu paludis virecta carpebant. (Liber Genesis 41, 18)
Nunc ergo provideat rex virum intellegentem et sapientem et praeficiat eum terrae Aegypti (Liber Genesis 41, 33)
Locutusque est ad eos: “Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit?”. (Liber Genesis 41, 38)
Omnes filii unius viri sumus; sinceri sumus, nec quidquam famuli tui machinantur mali”. (Liber Genesis 42, 11)
At illi: “Duodecim, inquiunt, servi tui fratres sumus filii viri unius in terra Chanaan; minimus cum patre nostro est, alius non est super”. (Liber Genesis 42, 13)
Et dixit nobis vir, dominus terrae: "Sic probabo quod sinceri sitis: fratrem vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite; (Liber Genesis 42, 33)