Encontrados 2240 resultados para: Vir
Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum levasset dexteram et sinistram suam in caelum et iurasset per Viventem in aeternum: “Quia in tempus, tempora et dimidium temporis; et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa haec”. (Prophetia Danielis 12, 7)
Et erat vir habitans in Ba bylone, et nomen eius Ioa chim; (Prophetia Danielis 13, 1)
Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna et deambulabat in pomerio viri sui. (Prophetia Danielis 13, 7)
cum venisset populus ad virum eius Ioachim, venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversum Susannam, ut interficerent eam; (Prophetia Danielis 13, 28)
Et dixit rex: “Video vestigia virorum et mulierum et infantium”. Et iratus est rex. (Prophetia Danielis 14, 20)
Contendite adversum matrem vestram; contendite, quoniam ipsa non uxor mea, et ego non vir eius; auferat fornicationes suas a facie sua et adulteria sua de medio uberum suorum, (Prophetia Osee 2, 4)
et sequetur amatores suos et non apprehendet eos; et quaeret eos et non inveniet et dicet: “Vadam et revertar ad virum meum priorem, quia bene mihi erat tunc magis quam nunc”. (Prophetia Osee 2, 9)
Et erit: in die illa, ait Dominus, vocabis me: “Vir meus” et non vocabis me ultra: “Baal meus”. (Prophetia Osee 2, 18)
Et dixi ad eam: “Dies multos exspectabis me; non fornicaberis et non eris viro, neque ibo ego ad te”. (Prophetia Osee 3, 3)
Et quasi insidiantes virum latrones caterva sacerdotum; in via interficiunt pergentes Sichem, vere scelus operantur. (Prophetia Osee 6, 9)
Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis: sciat Israel! “Stultus — clamet — est propheta; insanus vir spiritalis”. Secundum multitudinem iniquitatis tuae multae sunt inimicitiae tuae. (Prophetia Osee 9, 7)
Ephraim, quid ei ultra idola? Ego exaudio et respicio in eum. Ego ut abies virens: ex me fructus tuus invenitur”. (Prophetia Osee 14, 9)