Encontrados 2240 resultados para: Vir
Testis mendax peribit; vir oboediens loquetur in victoriam. (Liber Proverbiorum 21, 28)
Vir impius obfirmat vultum suum; qui autem rectus est, corrigit viam suam. (Liber Proverbiorum 21, 29)
Qui seminat iniquitatem, metet mala et virga irae suae consummabitur. (Liber Proverbiorum 22, 8)
Stultitia colligata est in corde pueri, et virga disciplinae fugabit eam. (Liber Proverbiorum 22, 15)
Noli esse amicus homini iracundo neque ambules cum viro furioso, (Liber Proverbiorum 22, 24)
Vidisti virum velocem in opere suo: coram regibus stabit nec erit ante ignobiles. (Liber Proverbiorum 22, 29)
Noli subtrahere a puero disciplinam; si enim percusseris eum virga, non morietur: (Liber Proverbiorum 23, 13)
tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis. (Liber Proverbiorum 23, 14)
Ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis, (Liber Proverbiorum 24, 1)
Vir sapiens fortis est, et vir doctus firmat robur. (Liber Proverbiorum 24, 5)
Qui cogitat mala facere, vir perniciosus vocabitur. (Liber Proverbiorum 24, 8)
Ne dicas: “Quomodo fecit mihi, sic faciam ei, reddam viro secundum opus suum”. (Liber Proverbiorum 24, 29)