Encontrados 394 resultados para: Verus Principes
Quo audito, principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent; timebant enim eum, quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius. (Evangelium secundum Marcum 11, 18)
Et erat docens cotidie in templo. Principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere (Evangelium secundum Lucam 19, 47)
Et factum est in una dierum, docente illo populum in tem plo et evangelizante, supervenerunt principes sacerdotum et scribae cum senioribus (Evangelium secundum Lucam 20, 1)
Et quaerebant scribae et principes sacerdotum mittere in illum manus in illa hora et timuerunt populum; cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam. (Evangelium secundum Lucam 20, 19)
Et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent; timebant vero plebem. (Evangelium secundum Lucam 22, 2)
Dixit autem Iesus ad eos, qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores: “Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus? (Evangelium secundum Lucam 22, 52)
Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum (Evangelium secundum Lucam 22, 66)
Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: “Nihil invenio causae in hoc homine”. (Evangelium secundum Lucam 23, 4)
Stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum. (Evangelium secundum Lucam 23, 10)
Et stabat populus exspectans. Et deridebant illum et principes dicentes: “Alios salvos fecit; se salvum faciat, si hic est Christus Dei electus!”. (Evangelium secundum Lucam 23, 35)
et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum. (Evangelium secundum Lucam 24, 20)
Caro enim mea verus est cibus, et sanguis meus verus est potus. (Evangelium secundum Ioannem 6, 55)