Encontrados 394 resultados para: Verus Principes
Cum fuerint enim in Tani principes tui, et nuntii tui usque ad Hanes pervenerint, (Liber Isaiae 30, 4)
Et fortitudo eius prae terrore transibit, et pavebunt signum principes eius, dixit Dominus, cuius ignis est in Sion, et caminus eius in Ierusalem. (Liber Isaiae 31, 9)
Ecce in iustitia regnabit rex, et principes in iudicio praee runt. (Liber Isaiae 32, 1)
Nobiles eius non erunt, nec regnum proclamabunt; et omnes principes eius erunt in nihilum. (Liber Isaiae 34, 12)
qui redigit in nihilum principes, iudices terrae velut inane facit. (Liber Isaiae 40, 23)
et contaminavi principes sanctuarii, dedi ad internecionem Iacob et Israel in opprobrium”. (Liber Isaiae 43, 28)
Haec dicit Dominus, redemptor Israel, Sanctus eius, ad contemptum in anima, ad abominatum in gente, ad servum dominorum: “Reges videbunt et consurgent, principes quoque et adorabunt, propter Dominum, quia fidelis est, Sanctum Israel, qui elegit te”. (Liber Isaiae 49, 7)
Quomodo confunditur fur, quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israel, ipsi et reges eorum, principes et sacerdotes et prophetae eorum (Liber Ieremiae 2, 26)
Omnes isti principes rebelles, ambulantes fraudulenter. Aes et ferrum, omnia isti corrumpunt. (Liber Ieremiae 6, 28)
Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens et rex sempiternus; ab indignatione eius commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem eius. (Liber Ieremiae 10, 10)
ingredientur per portas civitatis huius reges et principes sedentes super solium David et ascendentes in curribus et equis, ipsi et principes eorum, viri Iudae et habitatores Ierusalem; et habitabitur civitas haec in sempiternum. (Liber Ieremiae 17, 25)
Ostendit mihi Dominus, et ecce duo calathi pleni ficis positi ante templum Domini, postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Iechoniam filium Ioachim regem Iudae et principes eius et fabrum et inclusorem de Ierusalem et adduxit eos in Babylonem. (Liber Ieremiae 24, 1)