Encontrados 2859 resultados para: Verbum Dei Israel
Quod autem in bonam terram: hi sunt, qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum afferunt in patientia. (Evangelium secundum Lucam 8, 15)
Qui respondens dixit ad eos: “Mater mea et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt et faciunt”. (Evangelium secundum Lucam 8, 21)
At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos, ut non sentirent illud, et time bant interrogare eum de hoc verbo. (Evangelium secundum Lucam 9, 45)
Et huic erat soror nomine Maria, quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius. (Evangelium secundum Lucam 10, 39)
At ille dixit: “Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei et custodiunt!”. (Evangelium secundum Lucam 11, 28)
Et omnis, qui dicet verbum in Filium hominis, remittetur illi; ei autem, qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur. (Evangelium secundum Lucam 12, 10)
Et ipsi nihil horum intellexerunt; et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intellegebant, quae dicebantur. (Evangelium secundum Lucam 18, 34)
Respondens autem dixit ad illos: “Interrogabo vos et ego verbum; et dicite mihi: (Evangelium secundum Lucam 20, 3)
Et non potuerunt verbum eius reprehendere coram plebe et mirati in responso eius tacuerunt. (Evangelium secundum Lucam 20, 26)
ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel. (Evangelium secundum Lucam 22, 30)
Nos autem sperabamus, quia ipse esset redempturus Israel; at nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt. (Evangelium secundum Lucam 24, 21)
In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. (Evangelium secundum Ioannem 1, 1)