Encontrados 283 resultados para: Venerunt
Et postquam venerunt in locum, qui vocatur Calvariae, ibi crucifixerunt eum et latrones, unum a dextris et alterum a sinistris. (Evangelium secundum Lucam 23, 33)
Prima autem sabbatorum, valde diluculo venerunt ad monumentum portantes, quae paraverant, aromata. (Evangelium secundum Lucam 24, 1)
et, non invento corpore eius, venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. (Evangelium secundum Lucam 24, 23)
Dicit eis: “Venite et videbitis”. Venerunt ergo et viderunt, ubi maneret, et apud eum manserunt die illo; hora erat quasi decima. (Evangelium secundum Ioannem 1, 39)
Et venerunt ad Ioannem et dixerunt ei: “Rabbi, qui erat tecum trans Iordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum!”. (Evangelium secundum Ioannem 3, 26)
Et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur; nemo tamen dixit: “Quid quaeris aut quid loqueris cum ea?”. (Evangelium secundum Ioannem 4, 27)
Cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius, ascenderunt ipsi naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum. (Evangelium secundum Ioannem 6, 24)
Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisaeos; et dixerunt eis illi: “Quare non adduxistis eum?”. (Evangelium secundum Ioannem 7, 45)
Omnes, quotquot venerunt ante me, fures sunt et latrones, sed non audierunt eos oves. (Evangelium secundum Ioannem 10, 8)
Et multi venerunt ad eum et dicebant: “Ioannes quidem signum fecit nullum; omnia autem, quaecumque dixit Ioannes de hoc, vera erant”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 41)
Cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est, et venerunt non propter Iesum tantum, sed ut et Lazarum viderent, quem suscitavit a mortuis. (Evangelium secundum Ioannem 12, 9)
Venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius, qui crucifixus est cum eo; (Evangelium secundum Ioannem 19, 32)