Encontrados 198 resultados para: Valde

  • Sed iuxta te est sermo valde in ore tuo et in corde tuo, ut facias illum. (Liber Deuteronomii 30, 14)

  • Confortare tantum et esto robustus valde, ut custodias et facias iuxta omnem legem, quam praecepit tibi Moyses servus meus. Ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut prospereris in omnibus, ad quaecumque perrexeris. (Liber Iosue 1, 7)

  • steterunt aquae desuper descendentes in loco uno instar molis procul valde apud urbem, quae vocatur Adam, ex latere Sarthan; quae autem inferiores erant, in mare Arabae, quod est mare Salsissimum, descenderunt, usquequo omnino deficerent. (Liber Iosue 3, 16)

  • Vidi enim inter spolia pallium de Sennaar valde bonum et ducentos siclos argenti regulamque auream quinquaginta siclorum; et concupiscens abstuli et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei argentumque subter”. (Liber Iosue 7, 21)

  • Responderunt: “De terra longinqua valde venerunt servi tui in nomine Domini Dei tui; audivimus enim famam potentiae eius, cuncta, quae fecit in Aegypto (Liber Iosue 9, 9)

  • vocavit Gabaonitas Iosue et dixit eis: “Cur nos decipere fraude voluistis, ut diceretis: “Procul valde habitamus a vobis”, cum in medio nostri sitis? (Liber Iosue 9, 22)

  • Qui responderunt: “Nuntiatum est nobis servis tuis, quod mandasset Dominus Deus tuus Moysi servo suo, ut traderet vobis omnem terram et disperderet cunctos habitatores eius; timuimus igitur valde pro animabus nostris, vestro terrore compulsi, et hoc consilium inivimus. (Liber Iosue 9, 24)

  • timuerunt valde. Urbs enim magna erat Gabaon, sicut una regalium civitatum, et maior oppido Hai, omnesque viri eius bellatores fortissimi. (Liber Iosue 10, 2)

  • Et oppressi sunt valde ab eis. Feceruntque sibi antra et speluncas in montibus et tutissima loca. (Liber Iudicum 6, 2)

  • Humiliatusque est Israel valde in conspectu Madian. (Liber Iudicum 6, 6)

  • Dixitque ad viros Succoth: “Date, obsecro, panes populo, qui mecum est, quia valde defecerunt, et ego persequor Zebee et Salmana reges Madian”. (Liber Iudicum 8, 5)

  • Zebul princeps civitatis, auditis sermonibus Gaal filii Ebed, iratus est valde (Liber Iudicum 9, 30)


O Pai celeste está sempre disposto a contentá-lo em tudo o que for para o seu bem”. São Padre Pio de Pietrelcina