Encontrados 12723 resultados para: Ut
Nec ipsa natura docet vos quod vir quidem, si comam nutriat, ignominia est illi; (Epistula I ad Corinthios 11, 14)
mulier vero, si comam nutriat, gloria est illi? Quoniam coma pro velamine ei data est. (Epistula I ad Corinthios 11, 15)
Si quis autem videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesiae Dei. (Epistula I ad Corinthios 11, 16)
Hoc autem praecipio, non laudans quod non in melius sed in deterius convenitis. (Epistula I ad Corinthios 11, 17)
Nam oportet et haereses inter vos esse, ut et, qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. (Epistula I ad Corinthios 11, 19)
unusquisque enim suam cenam praesumit in manducando, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. (Epistula I ad Corinthios 11, 21)
Numquid domos non habetis ad manducandum et bibendum? Aut ecclesiam Dei contemnitis et confunditis eos, qui non habent? Quid dicam vobis? Laudabo vos? In hoc non laudo! (Epistula I ad Corinthios 11, 22)
Probet autem seipsum homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat; (Epistula I ad Corinthios 11, 28)
Quod si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur; (Epistula I ad Corinthios 11, 31)
dum iudicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur (Epistula I ad Corinthios 11, 32)
Si quis esurit, domi manducet, ut non in iudicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam. (Epistula I ad Corinthios 11, 34)
De spiritalibus autem, fra tres, nolo vos ignorare. (Epistula I ad Corinthios 12, 1)