Mosaico decorativo

Encontrados 12723 resultados para: Ut

  • Quis militat suis stipendiis umquam? Quis plantat vineam et fructum eius non edit? Aut quis pascit gregem et de lacte gregis non manducat? (Epistula I ad Corinthios 9, 7)

  • An propter nos utique dicit? Nam propter nos scripta sunt, quoniam debet in spe, qui arat, arare; et, qui triturat, in spe fructus percipiendi. (Epistula I ad Corinthios 9, 10)

  • Ego autem nullo horum usus sum. Non scripsi autem haec, ut ita fiant in me; bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet. (Epistula I ad Corinthios 9, 15)

  • Si enim volens hoc ago, mercedem habeo; si autem invitus, dispensatio mihi credita est. (Epistula I ad Corinthios 9, 17)

  • Quae est ergo merces mea? Ut evangelium praedicans sine sumptu ponam evangelium, ut non abutar potestate mea in evangelio. (Epistula I ad Corinthios 9, 18)

  • Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucri facerem. (Epistula I ad Corinthios 9, 19)

  • Et factus sum Iudaeis tamquam Iudaeus, ut Iudaeos lucrarer; his, qui sub lege sunt, quasi sub lege essem, cum ipse non essem sub lege, ut eos, qui sub lege erant, lucri facerem; (Epistula I ad Corinthios 9, 20)

  • his, qui sine lege erant, tamquam sine lege essem, cum sine lege Dei non essem, sed in lege essem Christi, ut lucri facerem eos, qui sine lege erant; (Epistula I ad Corinthios 9, 21)

  • factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucri facerem; omnibus omnia factus sum, ut aliquos utique facerem salvos. (Epistula I ad Corinthios 9, 22)

  • Omnia autem facio propter evangelium, ut comparticeps eius efficiar. (Epistula I ad Corinthios 9, 23)

  • Nescitis quod hi, qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite, ut comprehendatis. (Epistula I ad Corinthios 9, 24)

  • Omnis autem, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet; et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. (Epistula I ad Corinthios 9, 25)


"Sigamos o caminho que nos conduz a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina