Encontrados 12723 resultados para: Ut
Vobis autem dico gentibus: Quantum quidem ego sum gentium apostolus, ministerium meum honorifico, (Epistula ad Romanos 11, 13)
Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem, cum oleaster esses, insertus es in illis et consocius radicis pinguedinis olivae factus es, (Epistula ad Romanos 11, 17)
Dices ergo: “Fracti sunt rami, ut ego inserar”. (Epistula ad Romanos 11, 19)
Bene; incredulitate fracti sunt, tu autem fide stas. Noli altum sapere, sed time: (Epistula ad Romanos 11, 20)
Vide ergo bonitatem et severitatem Dei: in eos quidem, qui ceciderunt, severitatem; in te autem bonitatem Dei, si permanseris in bonitate, alioquin et tu excideris. (Epistula ad Romanos 11, 22)
Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc, ut non sitis vobis ipsis sapientes, quia caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, (Epistula ad Romanos 11, 25)
et sic omnis Israel salvus fiet, sicut scriptum est: “Veniet ex Sion, qui eripiat, avertet impietates ab Iacob; (Epistula ad Romanos 11, 26)
Secundum evangelium quidem inimici propter vos, secundum electionem autem carissimi propter patres; (Epistula ad Romanos 11, 28)
Sicut enim aliquando vos non credidistis Deo, nunc autem misericordiam consecuti estis propter illorum incredulitatem, (Epistula ad Romanos 11, 30)
ita et isti nunc non crediderunt propter vestram misericordiam, ut et ipsi nunc misericordiam consequantur. (Epistula ad Romanos 11, 31)
Conclusit enim Deus omnes in incredulitatem, ut omnium misereatur! (Epistula ad Romanos 11, 32)
Quis enim cognovit sensum Domini? Aut quis consiliarius eius fuit? (Epistula ad Romanos 11, 34)