Encontrados 12723 resultados para: Ut
triginta autem annorum erat quando stetit in conspectu regis pharaonis et circuivit omnes regiones Aegypti. (Liber Genesis 41, 46)
Tantaque fuit abundantia tritici, ut arenae maris coaequaretur, et copia mensuram excederet. (Liber Genesis 41, 49)
Nati sunt autem Ioseph filii duo, antequam veniret fames, quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos. (Liber Genesis 41, 50)
coeperunt venire septem anni inopiae, quos praedixerat Ioseph, et in universo orbe fames praevaluit; in cuncta autem terra Aegypti erat panis. (Liber Genesis 41, 54)
Omnesque provinciae veniebant in Aegyptum, ut emerent escas apud Ioseph, quia inopia invaluerat in universa terra. (Liber Genesis 41, 57)
Audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Ae gypto, dixit filiis suis: “Quare aspicitis vos invicem? (Liber Genesis 42, 1)
Audivi quod triticum venumdetur in Aegypto; descendite et emite nobis necessaria, ut possimus vivere et non consumamur inopia”. (Liber Genesis 42, 2)
Descenderunt igitur fratres Ioseph decem, ut emerent frumenta in Aegypto, (Liber Genesis 42, 3)
Et ingressi sunt filii Israel terram Aegypti cum aliis, qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan. (Liber Genesis 42, 5)
Et Ioseph erat princeps in terra Aegypti, atque ad eius nutum frumenta populis vendebantur. Cumque venissent et adorassent eum fratres sui proni in terram, (Liber Genesis 42, 6)
et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos: “Unde venistis?”. Qui responderunt: “De terra Chanaan, ut emamus victui necessaria”. (Liber Genesis 42, 7)
Recordatusque somniorum, quae aliquando viderat, ait ad eos: “Exploratores estis; ut videatis infirmiora terrae, venistis!”. (Liber Genesis 42, 9)