Mosaico decorativo

Encontrados 12723 resultados para: Ut

  • quia scrutatus es omnem supellectilem meam? Quid invenisti de cuncta substantia domus tuae? Pone hic coram fratribus meis et fratribus tuis, et iudicent inter me et te. (Liber Genesis 31, 37)

  • Sic per viginti annos in domo tua servivi tibi: quattuordecim pro filiabus et sex pro gregibus tuis; immutasti quoque mercedem meam decem vicibus. (Liber Genesis 31, 41)

  • Veni ergo, et ineamus foedus ego et tu, ut sit in testimonium inter me et te”. (Liber Genesis 31, 44)

  • Quem vocavit Laban Iegarsahadutha (id est Tumulus testimonii), et Iacob Galed (uterque iuxta proprietatem linguae suae). (Liber Genesis 31, 47)

  • immolatisque victimis in monte, vocavit fratres suos, ut ederent panem. Qui cum comedissent, pernoctaverunt in monte. (Liber Genesis 31, 54)

  • Misit autem nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom. (Liber Genesis 32, 4)

  • Habeo boves et asinos, oves et servos atque ancillas; mittoque nunc legationem ad dominum meum, ut inveniam gratiam in conspectu tuo”. (Liber Genesis 32, 6)

  • Erue me de manu fratris mei, de manu Esau, quia valde eum timeo; ne forte veniens percutiat matrem cum filiis. (Liber Genesis 32, 12)

  • Tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut arenam maris, quae prae multitudine numerari non potest”. (Liber Genesis 32, 13)

  • Elevans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros; divisitque filios Liae et Rachel ambarumque famularum. (Liber Genesis 33, 1)

  • Et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio, Liam vero et filios eius in secundo loco, Rachel autem et Ioseph novissimos. (Liber Genesis 33, 2)

  • “Quaenam sunt, inquit, istae turmae, quas obvias habui?”. Respondit: “Ut invenirem gratiam coram domino meo”. (Liber Genesis 33, 8)


"Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar." São Padre Pio de Pietrelcina