Encontrados 12723 resultados para: Ut
Dixitque ad eum Deus per somnium: “Et ego scio quod simplici corde feceris; et ideo custodivi te, ne peccares in me, et non dimisi, ut tangeres eam. (Liber Genesis 20, 6)
Nunc igitur redde viro suo uxorem, quia propheta est; et orabit pro te, et vives. Si autem nolueris reddere, scito quod morte morieris tu et omnia, quae tua sunt”. (Liber Genesis 20, 7)
Statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum; timueruntque viri valde. (Liber Genesis 20, 8)
Vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei: “Quid fecisti nobis? Quid peccavi in te, quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande? Quae non debuisti facere, fecisti mihi”. (Liber Genesis 20, 9)
Rursusque ait: “Quid vidisti, ut hoc faceres?”. (Liber Genesis 20, 10)
Alias autem et vere soror mea est, filia patris mei et non filia matris meae, et duxi eam in uxorem. (Liber Genesis 20, 12)
Cum autem vagari me faceret Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: in omni loco, ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim”. (Liber Genesis 20, 13)
Sarae autem dixit: “Ecce mille argenteos dedi fratri tuo; ecce hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes, qui tecum sunt, et apud omnes iustificaberis”. (Liber Genesis 20, 16)
Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt; (Liber Genesis 20, 17)
Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat, et implevit Sarae, quae locutus est; (Liber Genesis 21, 1)
concepitque et peperit Abrahae filium in senectute eius tempore, quo praedixerat ei Deus. (Liber Genesis 21, 2)
et circumcidit eum octavo die, sicut praeceperat ei Deus. (Liber Genesis 21, 4)
