Encontrados 12723 resultados para: Ut
Locutusque Dominus ad Moysen et Aaron ait: (Liber Numeri 16, 20)
“Separamini de medio congregationis huius, ut eos repente disperdam”. (Liber Numeri 16, 21)
“Praecipe universo populo, ut separetur ab habitaculis Core et Dathan et Abiram”. (Liber Numeri 16, 24)
Et ait Moyses: “In hoc scietis quod Dominus miserit me, ut facerem universa, quae cernitis, et non ex proprio ea corde protulerim: (Liber Numeri 16, 28)
Sin autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum deglutiat eos et omnia, quae ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum”. (Liber Numeri 16, 30)
Confestim igitur, ut cessavit loqui, dirupta est terra sub pedibus eorum (Liber Numeri 16, 31)
At vero omnis Israel, qui stabat per gyrum, fugit ad clamorem pereuntium dicens: “Ne forte et nos terra deglutiat”. (Liber Numeri 16, 34)
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: (Liber Numeri 17, 1)
“Praecipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti, ut tollat turibula, quae iacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat, quoniam sanctificata sunt (Liber Numeri 17, 2)
in mortibus peccatorum; producatque ea in laminas et affigat altari, eo quod attulerunt ea Domino, et sanctificata sunt, ut sint pro signo filiis Israel”. (Liber Numeri 17, 3)
ut haberent postea filii Israel, quibus commonerentur, ne quis accedat alienigena et, qui non est de semine Aaron, ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core et omnis congregatio eius, loquente Domino ad Moysen. (Liber Numeri 17, 5)
Murmuravit autem omnis congregatio filiorum Israel sequenti die contra Moysen et Aaron dicens: “Vos interfecistis populum Domini”. (Liber Numeri 17, 6)