Encontrados 12723 resultados para: Ut
Quas cum biberit, si polluta est et, contempto viro, adulterii rea, pertransibunt eam aquae maledictionis et, inflato ventre, computrescet femur; eritque mulier in maledictionem omni populo eius. (Liber Numeri 5, 27)
Quod si polluta non fuerit sed munda, erit innoxia et faciet liberos”. (Liber Numeri 5, 28)
Ista est lex zelotypiae, si declinaverit mulier a viro suo et si polluta fuerit, (Liber Numeri 5, 29)
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: (Liber Numeri 6, 1)
“Loquere ad filios Israel et dices ad eos: Vir sive mulier cum fecerint votum, ut sanctificentur et se voluerint Domino consecrare, (Liber Numeri 6, 2)
Omni tempore separationis suae novacula non transibit per caput eius usque ad completum tempus, quo Domino consecratur; sanctus erit crescente caesarie capitis eius. (Liber Numeri 6, 5)
nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur, quia consecratio Dei sui super caput eius est. (Liber Numeri 6, 7)
Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis eius; quod radet ilico in eadem die purgationis suae, id est die septima. (Liber Numeri 6, 9)
In octava autem die offeret duos turtures vel duos pullos columbae sacerdoti in introitu tabernaculi conventus, (Liber Numeri 6, 10)
facietque sacerdos unum pro peccato et alterum in holocaustum et expiabit pro eo, quia peccavit super mortuo, sanctificabitque caput eius in die illo (Liber Numeri 6, 11)
et consecrabit Domino dies separationis suae offerens agnum anniculum pro delicto; ita tamen, ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta est consecratio eius. (Liber Numeri 6, 12)
et sumet sacerdos armum coctum arietis tortamque absque fermento unam de canistro et laganum azymum unum et tradet in manus nazaraei, postquam rasum fuerit caput eius; (Liber Numeri 6, 19)