Encontrados 1102 resultados para: Usque
“Curavimus Babylonem, et non est sanata. Derelinquite eam, et eamus unusquisque in terram suam, quoniam pervenit usque ad caelos iudicium eius et elevatum est usque ad nubes. (Liber Ieremiae 51, 9)
Currens obviam currenti veniet, et nuntius obvius nuntianti, ut annuntiet regi Babylonis quia capta est civitas eius a summo usque ad summum. (Liber Ieremiae 51, 31)
dices: “Domine, tu locutus es contra locum istum, ut disperderes eum, ne sit qui in eo habitet ab homine usque ad pecus, et ut sit perpetua solitudo”. (Liber Ieremiae 51, 62)
Et fuit civitas obsessa usque ad undecimum annum regis Sedeciae. (Liber Ieremiae 52, 5)
et oculos Sedeciae eruit et vinxit eum compedibus et adduxit eum rex Babylonis in Babylonem et posuit eum in domo carceris usque ad diem mortis eius. (Liber Ieremiae 52, 11)
Et cibaria eius, cibaria perpetua dabantur ei a rege Babylonis statuta per singulos dies, usque ad diem mortis suae, cunctis diebus vitae eius. (Liber Ieremiae 52, 34)
et in aures potentium et filiorum regum et in aures seniorum et in aures omnis populi a minimo usque ad maximum universorum habitantium in Babylonia, ad flumen Sud. (Liber Baruch 1, 4)
Et orate pro nobis ad Dominum Deum nostrum, quia peccavimus Domino Deo nostro, et non avertit se indignatio Domini et ira eius a nobis usque in hunc diem. (Liber Baruch 1, 13)
A die qua Dominus eduxit patres nostros de terra Aegypti et usque ad hanc diem eramus contumaces in Dominum Deum nostrum et temere egimus, ne audiremus vocem eius, (Liber Baruch 1, 19)
Ecce veniunt filii tui, quos emisisti, veniunt congregati ab ortu usque ad occasum verbo Sancti, gaudentes in Dei gloria. (Liber Baruch 4, 37)
Surge, Ierusalem, et sta in excelso et circumspice ad orientem et vide congregatos filios tuos a solis ortu usque ad occasum verbo Sancti, gaudentes in memoria Dei. (Liber Baruch 5, 5)
Ingressi itaque in Babylonem, eritis illic annis pluribus et tempus longum usque ad generationes septem; post hoc autem educam vos inde cum pace. (Liber Baruch 6, 2)