Encontrados 1102 resultados para: Usque
eo quod fecerint malum coram me et perseveraverint irritantes me ex die, qua egressi sunt patres eorum ex Aegypto, usque ad diem hanc”. (Liber II Regum 21, 15)
Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Ierusalem usque ad summum, absque peccatis suis, quibus peccare fecit Iudam, ut faceret malum coram Domino. (Liber II Regum 21, 16)
ascenditque rex templum Domini et omnes viri Iudae universique, qui habitabant in Ierusalem cum eo, sacerdotes et prophetae et omnis populus a parvo usque ad magnum. Legitque, cunctis audientibus, omnia verba libri foederis, qui inventus est in domo Domini. (Liber II Regum 23, 2)
Congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Iudae et contaminavit excelsa, ubi sacrificabant sacerdotes, de Gabaa usque Bersabee; et destruxit excelsa pilosorum in introitu portae Iosue principis civitatis, ad sinistram ingredientis portam civitatis. (Liber II Regum 23, 8)
Et ultra non addidit rex Aegypti ut egrederetur de terra sua; tulerat enim rex Babylonis a rivo Aegypti usque ad fluvium Euphraten omnia, quae fuerant regis Aegypti. (Liber II Regum 24, 7)
Et clausa est civitas atque vallata usque ad undecimum annum regis Sedeciae. (Liber II Regum 25, 2)
Consurgens autem populus a parvo usque ad magnum et principes militum venerunt in Aegyptum timentes Chaldaeos. (Liber II Regum 25, 26)
et in Bethmarchaboth et in Asarsusim et in Bethberai et in Saarim; hae civitates eorum usque ad regem David. (Liber I Paralipomenon 4, 31)
Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque ad Baal; haec est habitatio eorum et genealogia. (Liber I Paralipomenon 4, 33)
et profecti sunt ad introitum Gedor usque ad orientem vallis, ut quaererent pascua gregibus suis. (Liber I Paralipomenon 4, 39)
Hi ergo venerunt, qui inscripti erant nominatim, in diebus Ezechiae regis Iudae, et percusserunt tabernacula eorum et Meunitas, qui inventi fuerunt ibi, et deleverunt eos usque in praesentem diem habitaveruntque pro eis, quoniam uberrimas ibidem pascuas reppererunt. (Liber I Paralipomenon 4, 41)
et percusserunt reliquias, quae evadere potuerant Amalecitarum, et habitaverunt ibi pro eis usque ad diem hanc. (Liber I Paralipomenon 4, 43)