Encontrados 427 resultados para: Una
et vidi: et ecce quattuor rotae iuxta cherubim; rota una iuxta cherub unum, et rota alia iuxta cherub unum, species autem rotarum erat quasi species lapidis chrysolithi, (Prophetia Ezechielis 10, 9)
et aspectus earum similitudo una illis quattuor, quasi sit rota in medio rotae. (Prophetia Ezechielis 10, 10)
Propterea loquere: Haec dicit Dominus Deus: Congregabo vos de populis et adunabo de terris, in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israel. (Prophetia Ezechielis 11, 17)
“Et tu, fili hominis, pone tibi duas vias, ut veniat gladius regis Babylonis: de terra una egrediantur ambae; et indicem statue, in capite viae civitatis statue. (Prophetia Ezechielis 21, 24)
Et vidi quod polluta esset: via una ambarum; (Prophetia Ezechielis 23, 13)
Relinque quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et ardescat aes eius, et confletur in medio eius inquinamentum eius, et consumatur rubigo eius. (Prophetia Ezechielis 24, 11)
Et factum est in vicesimo et septimo anno, in primo, in una mensis, factum est verbum Domini ad me dicens: (Prophetia Ezechielis 29, 17)
Et factum est in anno unde cimo, in tertio, una mensis, factum est verbum Domini ad me dicens: (Prophetia Ezechielis 31, 1)
Et factum est duodecimo anno, in mense duodecimo, in una mensis, factum est verbum Domini ad me dicens: (Prophetia Ezechielis 32, 1)
et operiam, cum exstinctus fueris, caelum et nigrescere faciam stellas eius: solem nube tegam, et luna non dabit lumen suum; (Prophetia Ezechielis 32, 7)
et faciam eos in gentem unam in terra, in montibus Israel; et rex unus erit omnibus imperans, et non erunt ultra duae gentes nec dividentur amplius in duo regna. (Prophetia Ezechielis 37, 22)
Porro cubicula portae ad viam orientalem, tria hinc et tria inde, mensura una trium et mensura una postium ex utraque parte. (Prophetia Ezechielis 40, 10)