Encontrados 427 resultados para: Una
Homo acharis quasi fabula importuna; in ore indisciplinatorum assidua erit. (Liber Ecclesiasticus 20, 21)
Musica in luctu importuna narratio; disciplina et doctrina in omni tempore sapientia. (Liber Ecclesiasticus 22, 6)
Loquela timorati semper in sapientia manet; stultus autem sicut luna mutatur. (Liber Ecclesiasticus 27, 12)
Sic homo, qui ieiunat pro peccatis suis, et iterum vadens et eadem faciens. Orationem illius quis exaudiet? Aut quid proficit humiliando se? (Liber Ecclesiasticus 34, 31)
Adhuc meditabor et enarrabo; ut luna die duodecimo repletus sum. (Liber Ecclesiasticus 39, 16)
Et luna stat in tempus suum, in ostensionem temporis et signum aevi. (Liber Ecclesiasticus 43, 6)
A luna signum diei festi; luminare, quod minuitur in consummatione. (Liber Ecclesiasticus 43, 7)
An non in manu eius impeditus est sol, et una dies facta est quasi duo? (Liber Ecclesiasticus 46, 5)
Quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus festi (Liber Ecclesiasticus 50, 6)
Decem enim iugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient modios tres. (Liber Isaiae 5, 10)
Et succidit Dominus ab Israel caput et caudam, palmam et arundinem die una: (Liber Isaiae 9, 13)
Et erit Lumen Israel ignis, et Sanctus eius flamma; et succendetur et devorabit spinas eius et vepres in die una. (Liber Isaiae 10, 17)